CENOTAPHIUM

CENOTAPHIUM
CENOTAPHIUM
Graece κενοτάφιον, Papinio Statio vacuum sepulchrum est, Theb. l. 12. v. 160.
Quin fugitis, dum tuta via est, Lernamque reversae
Nomina (quod superest) vacuis datus orba sepulchris,
Absentesque animas ad inania busta vocatis.
Ubi Vetus Scholiastes: Quod solum potestis, cenotaphia illis erigite et inscribite eorum nomina, quod iuvabit pene eos, ut sepultura. Unde Ausonius, in Parentalib. Praefat. v. 9.
Hoc satis et tumulis, satis et telluris egenis,
Voce ciere animas funeris instar habet.
Quod cum tam inscriptionibus monumentorum, quam vocis vivae commemoratione fieri posset, subicit mox, v. 11.
Gaudent compositi cineres sua nomina dici,
Frontibus hoc scriptis et monumenta iubent.
Ille etiam maesti cui defuit urna sepulchri,
Nomine ter dictô pene sepultus erat.
Ideoque nomina defunctorum insculpebant monumentis, ut saepius lecta eundem effectum haberent. Quod et Cenotaphiis apud Papinium Ornitus fieri praecipit loc. cit. Quâ seutentia exstructa fuerunt per totam olim Graeciam plurima Cenotaphia, h. e. vacua id genus monumenta et sepulchra, ut videre est in Memorabilibus Pausaniae; qui Argivorum inprimis, bellô Troianô occisorum, Cenotaphium memorat in Corinthiacis. Sic naufragi Cenotaphium, narrat Callimachus Epigramm. 2.
---- Εἰν ἁλί του φέρεται νέκυς, ἀντὶ δ᾿ ἐκείνου
Οὔνομα καὶ κενεὸν ςᾶμα παρερχόμεθα.
---- In mari alicubi iactatur cadaver, vice vero illius
Nomen et monumentum inane praeterimus.
Virgilius Tumulum inanem dixit Aen. l. 3. v. 301.
Sollennes tum forte dapes et tristia dona
Libabat cineri Andromache, manesque vocabat
Hectoreum ad tumulum, viridi quem cespite inanem,
Et geminas causam lacrumis sacraverat aras.
Vide quoque Val. Flaccum, l. 5. Suetonius Honorarium tumulum, in Vitis Caesarum, l. 5. c. 1. Lycophron Κενήρια, in Cassandra,
---- ---- ---- ὥς φθιτῶν θέμις,
Α᾿λλ᾿ οὔνομ᾿ οἰκτρὸν καὶ κενηρίων γράφας.
---- ---- ---- ut iusta denicalia,
Sed triste nomen, atque cespitum notas.
Solebant vero non nomen solum demortui, verum etiam e qua patria et familia esset, adscribere; quam inscriptionem Memoriam sive Monumentum Romani appellavêre. Vide Isidorum, Origin. l. 15. c. 11. Insuper et pyram accendebant et coronas imponebant, Xenophon Expedit. Cryi, l. 6. Οὓς δὲ μὴ εὕριοκον, κενοτάφιον αὐτοῖς ἐποίηςαν μέγα, καὶ πύραν μεγάλην καὶ ςτεφάνους ἐπέθεςαν. Quos vero non repererunt, iis Cenotaphium erexêre ingens, et rogum amplissimum et coronas imposuerunt, etc. Etiam anniversariis ludis statô die circa illa monumenta, nec non supplicationibus publicis, defungebantur, uti idem docet Sueton. ubi supra. De quo ritu capias
Ausonium in Epitaphiis Professor. Burdigalens. Tit. XVI. Aemilii Magni Arborii, v. 15.
Illic dives opum, doctoque ibi Cocsare honorus
Occumbis patribus Magne superstitibus.
In patriam sed te sedem, ac monumenta tuorum
Principis Augusti restituit pietas.
Hinc renovat causam lacrimis et flebile munus
Annuus ingratâ relligione dies.
Vide Io. Meursium ad Lycophr. Ioann. Kirchmannum de Funeribus, l. 3. c. 27. Casp Barthium Animadvers. ad Statium l. cit. ut et hîc passim, inprimis in voce Monumentum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Cenotaphium — Auteur Anne Robillard Genre Roman Pays d origine Canada Collection Adulte Série A.N.G.E. Chronologie …   Wikipédia en Français

  • Cenotaphĭum — (v. gr., d.i. leerer Grabhügel), bloßes Monument, unter welchem die Asche des Verstorbenen nicht aufbewahrt war, bes. bei den Griechen u. Etruskern üblich …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Cenotaphĭum — (lat.), s. Kenotaphion …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Cenotaphium — Cenotaphĭum, s. Kenotaphion …   Kleines Konversations-Lexikon

  • КЕНОТАФ —    • Cenotaphium,          κενοτάφιον, см. Sepulcrum, Погребение, 5 …   Реальный словарь классических древностей

  • CÉNOTAPHE — Littéralement: tombeau vide (grec: kénotaphion ). En protohistoire, tombe ou tumulus sans inhumation ou incinération. Plus généralement, dans l’Antiquité, tout monument funéraire dans lequel ne repose pas le corps (ou les cendres) du défunt… …   Encyclopédie Universelle

  • MONUMENTUM — Iureconsulto ff. de Religiosis, et sumptibus funerum, idem est quod Graecis Cenotaphium, ita enim ille: Si ibi sit corpus, dici sepulchrum: si absit, dici Monumentum, ut et Graecis Cenotaphium, quia structum solum ad memoriam defuncti. Virgilio… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Cenotafio — (Del lat. cenotaphium < gr. kenos, vacío + taphos, sepulcro.) ► sustantivo masculino ARQUITECTURA Monumento funerario en el que no están los restos de la persona a quien se dedica. * * * cenotafio (del lat. «cenotaphĭum») m. Monumento… …   Enciclopedia Universal

  • cenotaf — CENOTÁF, cenotafe, s.n. (livr.) Monument funerar ridicat în amintirea unei persoane decedate ale cărei oseminte se găsesc în alt loc sau au dispărut. – Din fr. cénotaphe, lat. cenotaphium. Trimis de valeriu, 03.03.2003. Sursa: DEX 98  cenotáf s …   Dicționar Român

  • Kenotaph — Ehrengrabmal; Zenotaph; Ehrenmal; Scheingrab * * * Ke|no|taph 〈n. 11〉 Grabmal auf einem leeren Grab zur Erinnerung an einen (woanders gestorbenen) Toten; oV Zenotaph [<grch. kenothaphion; zu kenos „leer“ + taphos „Grab“] * * * Ke|no|taph,… …   Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”